TREUGA seu TREVA

TREUGA seu TREVA
TREUGA, seu TREVA
apud recentioris aevi Scriptores, pax est, induciae. Guil. Tyrius l. 1. c. 15. Pax, quae verbo vulgari Treuga dicitur. Guil. Neubrigensis l. 5. c. 3. Induciae, quas Treugas vocant. vide quoque L. Longobard. Io. Sarisberiensem, Ep. 159. Alios passim. Ex Germ. trew, fides, pax, item fidelis, sincerus. Hinc Treuga Dei; quod nomen primum in Gallia auditum, ubi, cum bella flagrarent domestica, seu ea, quae vulgo Consuetudinaria dicta, et unicuique iniurias sibi illatas armis ulciscendi facultas esset, in Aquitania, in Arelatensi et Lugdunensi provinciis, atque adeô in Burgundia, coeterisque Franciae partibus, per universos Episcopatus indictum est, qualiter certis in locis a Praesulibus Magnatibusque totius patriae, de reformanda pace et sacrae fidei institutione celebrarentur Concilia: quod avide exceptum est ab omnibus, ut quos praeteriti temporis clades terrebant. In his potro Conciliis id potissimum fuit, ut involabilis Pax servaretur, et utrarumque partium viri absque formidine armis vacui incederent, praeteritorum omni memoriâ abolitâ. Laeti itaque omnes, palmis ad Deum extensis, Pax, Pax, Pax, unanimiter clamârunt, in signum perpetui pacti inter se Deumque init: hâc tamen conditione, ut evolutô quinquenniô, confirmandae pacis gratiâ, id ipsum ab universis in Orbe fieret, uti discimus e Galabro, l. 4. c. 3. qui ista refert ad A. C. 1034. quô celebrata sunt Concilia Bituricis, Bellovaci et Lemovicis, in quibus pax universis indicta, ita ut nemo seditionem ageret, nullus per viam raperet, nullus — pugnam inire constitueret etc. Et sic quidem pax ab omnibus generatim servanda sanciebatur. At A. C. 1041. in eodem Regno indictum, ut nemo mortalium a feriae quartae vespere, usque ad secundam feriam incipiente luce ausu temerariô praesumeret quippiam alicui per vim auferre, neque ultinis vindictam a quocumque inimico exigere, nec etiam ae fideiussore vadimonium sumere, uti idem habet, l. 5. c. 1. quod Treugae Domim dictum est; violatoribus compositionis mortis et excommunicationis poenâ denuntiatâ. Neustria tamen hanc recipere abnuit, utpote belli indicendi iuri, Regtaeque praerogativae, quam sibi vindicabat, derogare creditam. At proceslue temporis et ipsa eam excepit, maxime postquam Angliae Regnum, in quo illa vigebat, adeptus est Guilielmus Nothus. Uri vero primitus a feria quarta, usque ad secundam, obtinuit, sicut vidimus: ita postmodum lege S. Eduardi, a Wilhelmo confirmatâ, omnibus diebus Sabbati usque ad diem Lunae, observari iusla est. Sed et aliis temporibus et festis ibidem designatis itidem indicitur, atque in iis, in die dedicationis aedium sacratum. Alibi nundinarum tempore eadem instituta etc. quam in rem vide plura, apud C. du Fresne Glossar. ubi inter alia et Alsatienses Proceres Treugam Dei, (Episcoporum non omnibus probatam) sub Leone Pontifice, accepisle addit, ex Diplomate descripto a Glareano, Germanic. Rer. l. 2. p. 101. Adde, quae de bellis illis Consuetudinariis Adnotavit ad Ioinvillam, Dissertat. 29. de Induciis vero plura supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”